PSYCHOPANNYCHIA

A A5rB A5r LECTORIBVS.

Cum disputationem hanc relegerem, animadverti quaedam, inter differendi contentionem, paulo acrius, atque etiam asperius esse dicta quae aures quorundam delicatulas radere fortasse possent. Et quando scio nonnullos esse bonos viros quibus de hoc somno aliquid in animum instillatum fuerit vel nimia credendi facilitate, vel ignorantia scripturae, qua ad resistendum, pro tempore, non fuerint satis armati In eorum offensionem (quoniam non pervicaciter peccant, nec malitiose) quoad per eos liceat, nolim incurrere. Volui igitur hic commodum eos praemonere, qui tales sunt, ne quidquam in contumeliam suam trahant. Sed quoties aliqua dicendi libertate evehor sciant A A5v|me agere cum nequissimo illo anabaptistarum (e quorum scatebris haec primum, ut dixi, aqua proB A5v|fluxit) qui nec sic quidem pro meritis suis tractantur. Cum quibus sic pugnam institui ut si in posterum obluctentur, sensuri sint, si non valde peritum, certe constantem veritatis defensorem et ut mihi audeo de gratia dei promittere, invictum. Quanquam nec contra eos, nis modice, bilem effudi. Vt qui ab omni procacitate et loquendi petulantia perpetuo abstinuerim. Sic quod fere ubique stylum temperaverim ut docendo esset aptior, quam cogendo. Trahere tamen posset eos, qui duci nolint. Omnes certe in viam reducere magis, quam incessere, animus fuit.

Lectores autem, si qui futuri sunt, hortor et obtestor, per nomen dei, et domini nostri Iesu Christi, ut integrum iudiA A6r|cium ad legendum adferant, et animum, quasi paratam veritati sedem. Scio quantum gratiae habeat novitas, ad demulcendas quorundam aures. Sed debemus cogitare, unam esse vocem vitae quae est ex ore domini. Huic uni patere deB A6r|bere aures nostras, cum de doctrina salutis agitur caeteris omnibus clausas esse. Illius inquam, verbum non novum est sed quod fuit a principio, est, et semper erit. Et quam errant, qui verbum dei, perverso usu et ignavia desitum, cum in lucem redit, novitatis nomine infamant tam peccant in alteram partem, qui, velut arundines, quovis vento impelluntur. Imo ad quamlibet levem auram nutant et inflectuntur. An hoc est Christum discere, quibusvis doctrinis, etiam veris, sine verbo dei aurem accommodare? Si accipis ut ab homine nonne et menA A6v|dacia eadem facilitate hauries? Quid enim homo suum habet, nisi vanitatem? At non sic illi qui cum recepissent verbum, scrutabantur scripturas, an haec ita se haberent. Praeclarum exemplum, siquidem imitaremur. Verum nos nescio qua desidia, seu potius contemptu, verbum dei recipimus. Vt cum tres syllabas didicerimus statim opinione sapientiae turgeamus, B A6v| et tamen non crepemus nobis divites ac reges. Hinc tam multos videas, qui inomnium seculorum ignorantiam tragice vociferantur, non minus ipsi indocti. sed quid facias? Christiani videri volunt, et dicuntur quia aliquot capita locorum communium deliberunt. Et cum nescire aliquid pudeat de omnibus confidentissime, quasi ex tripode, respondent. Hinc rursum tot schismata, tot errores, tot fideiA A7r| nostrae scandala, qua occasione nomen ac verbum dei blashpematur inter impios. Tandem (quod est caput mali) dum obstinate tueri pergunt, quod semel temere effutiverunt tum oracula dei consulunt, ex quibus errorum suorum patrocinia quaerant. Ibi deus bone, quid non invertunt? quid non depravant, atque corrumpunt? ut ad sensum suum, non dico inflectant, sed vi incuruent, scilicet vere dixit poeta, furor arma ministrat. Haeccine est discendi via? versare ac voB A7r|lutare scripturas, ut libidini nostrae serviant? ut sensui nostro subiiciantur? quo nihil est stolidius. O fonticam pestem, et certissima zizania inimici hominis quibus vult obcaecare verum semen. Et adhuc miramur, unde tot sectae inter eos, qui primum nomen evangelio dederant,A A7v| ac renascenti verbo? Equidem terret me dira illa denunciatio. Auferetur a vobis regnum dei et dabitur genti facienti fructum eius, finem hic conquerendi faciam. Nam longum volumen conscribendum sit si in hanc temporum perversitatem, ad iustum modum, declamare libeat.

Nos vero, fratres, tot exemplis moniti, vel sero tandem sapiamus. Pendeamus semper ex ore domini et nequid ad eius sapientiam addamus aut admisceamus de nostro, ne velut fermentum, totam massam corrumpat, et salem etiam ipsum, qui in nobis est, infatuet. Praestemus nos domino, quales vult habere discipuB A7v|los. Pauperes, sapientiae nostrae inanes et vacuos, discendi avidos, sed nihil scientes, aut etiam scire volentes, nisi quod ille docuerit. Quicquid est exoticum, non secus ac praesentissimumA A8r| venenum fugientes.

Volo autem et iis occurrere, qui consilium meum reprehendent quod de re nihili concitem ingentes pugnas atque istae cleptologemata cruentis dissidiis decidam. Non enim desunt qui sic me accipiant. His responsum sit. Cum ex professo tentatur Dei veritas nullo modo ferendum esse, ne tantillum quidem, ex ea delibari. Nec rem esse nihili aut contemnendam, videre tenebris diaboli extingui Dei lucem. Deinde, maioris momenti esse hanc causam, quam a multis credatur. Neque tamen (ut falso interpretantur) ad cruorem usque dissidet qui aliorum erroribus non acquiescit. Reprehendi eorum curiositatem qui has quaestiones, revera nihil aliud quam ingenii torB A8r|menta, exagitarent. Postquam autem moveruntA A9v| hanc camarinam reprimenda est eorum temeritas ne supra veritatem invalescat. Id an effecerim, nescio, Volui certe et quod optimum habui, dedi. Alii, si quid melius habeant, in commune bonum conferant.

Basileae.

M.D.XXXVI.