PSYCHOPANNYCHIA

Prius tamen quam longius progredimur ansa logomachiae praecidenda, quam arripere ex eo possent, quod nunc spiritum et animam promiscue vocabimus id, de quo nunc nobis controversia est. Interdum ut diversa distincte enuntiabiA 2r|mus, nam hic est usus scripturae, dare his verbis varias acceptiones. Quarum plerique, dum nullam habent rationem, ut quaeque prima sibi occurrit, eam mordicus tenent et pervicaciter defendunt. Aliquoties legerunt animam pro vita. Id perpetuum putant et acerbe confirmant. At si quis contra obiicat versum Davidis: anima eorum in vita benedicetur, interpretabuntur vitam in vita benedici? Similiter si locus ille ex Samuele proferatur: per vitam tuam et per vitam animae tuae, an istis verbis nihil significari dicent?

Nos itaque scimus animam saepissime pro vita poni, ut in istis locis: anima mea in manibus meis; item: Quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis; item: Nonne anima pluris est quam esca? Item: Stulte, anima tua hac nocte repetetur abs te; et similibus, quos isti animicidae semper in ore habent. Non tamen est quod sibi inde tantopere placeant, siquidem animadvertere debebant illic metonymics animae nomen pro vita usurpari, quod anima causa sit vitae, quodque vita constet anima, quam figuram inter elementa pueri quoque perdiscunt. B 2v| Quis vero non miretur tantam hominum confidentiam, qui et sibi de se magnum aliquid persuadeant, atque aliis etiam videri velint, qui tamen docendi sunt tropos et loquendi schemata?

Scimus et pro voluntate seu desiderio accipi, non absimili ratione, A 2v| nempe quia voluntatis et desiderii sedes est. Quo sensu dicta est anima Ionathae conglutinata animae Davidis et anima Sichen adhaesisse cum Dina, filia Iacob. Et Lucas dicit multitudinis credentium fuisse cor unum et animam unam. Quis vero non videat istis hebraismis multam vim inesse? Benedic anima mea domino; magnificat anima mea dominum; dic animae meae, salus tua ego sum. Plusque nescio quid exprimi, quam si dictum esset sine adiecto: Benedic dominum; magnifico dominum; dic mihi, salus tua ego sum.

Aliquando simpliciter pro homine animato, ut cum dicuntur septuaginta sex animae descendisse cum Iacob in Aegiptum. Item: Anima quae peccaverit ipsa morietur; anima quae declinaverit ad magos et ariolos morte morietur; etc.

Nonnunquam et flatum vocari, quo spirant ac respirant homines, in quo vitalis corporis motus residet. Quomodo hos locos accipio: Anxietas apprehendit me etiamsi tota anima mea adhuc in me est; et: anima eius in ipso est; et: revertatur anima pueri intra viscera eius. Quin et eadem loquendi forma, qua vulgo diciB 3r|mus animam efflari et expiari, scriptura animam egredi dicit, ut de Rachel: Egrediente autem anima (nam ipsa moriebatur) vocavit nomen pueri Binoni.

Scimus spiritum esse flatum ac ventum, et hac ratione vocari a Graecis frequentius πνώην.

Scimus pro re vana et nihili usurA 3r|pari apud Iesa: Concepimus et parturivimus et peperimus spiritum.

Saepissime vero, quod ex spiritu dei regeneratum est in nobis. Nam cum Paulus scribit spiritum concupiscere adversus carnem, non intelligit animam pugnare cum carne, aut rationem cum cupidine, sed animam ipsam, quatenus a spiritu dei regitur, secum luctari, quatenus adhuc spiritu dei vacua est suisque cupiditatibus addicta.

Scimus dum simul iunguntur, per animam voluntatem designari, per spiritum vero intellectum. Sic loquitur Iesaias: Anima mea desideravit ad te in nocte sed et in spiritu meo intra me vigilabo ad te; et Paulus, cum precatur ut Thessalonicenses integro sint spiritu et anima et corpore, ita ut in nullo possint culpari in adventu domini nostri Iesu Christi. Hoc enim vult, ut recta omnia cogitent et velint, nec membra sua exhibeant arma iniquitatis peccato. Eodem pertinet, quod scribit alibi Apostolus ipse: sermonem dei vivum esse et penetrantiorem omni gladio ancipiti, pertingentem usque ad divisionem animae et spiritus compagumque et medullarum, discreB 3v|torem cogitationum cordis. Quanquam in hoc postremo loco nonnulli per spiritum malunt intelligere essentiam illam, cui inest ratio ac voluntas, de qua nunc disceptamus; per animam autem vitalem motum et sensus, quos philosophi superiores et inferiores vocant, id est ὅρμασ καὶ A 3v| αἰσθήσεισ. Verum cum utrunque plurimis locis essentiam immortalem, quae in homine vitae causa est, significet, non rixandi causas captent ex nominibus, sed rem ipsam percipiant, quocunque significetur nomine. Id vero quam verum sit, nunc doceamus.