PSYCHOPANNYCHIA

Incipiemus autem ab ipsa hominis creatione, in qua perspiciemus qualis ab initio factus fuerit. Sacra historia nobis ante creatum hominem commemorat Dei consilium de faciendo ipso ad imaginem et similitudinem suam. Quae verba de corpore nullo modo accipi possunt, in quo, tametsi mirabile opus dei praecaeteris corporibus creatis apparet, nulla tamen eius imago effulget. Quis enim haec loquitur: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, nempe Deus, qui spiritus est, qui nulla corporis effigie repraesentari potest? Atqui ut imago corporea, quae faciem externam nobis refert, debet ad vivum exprimere omnia lineamenta et omnes ductus, ut ex pictura vel sculptura B 4r| concipiamus quaecunque in exemplari conspici possunt, ita haec imago Dei debet sua similitudine aliquam dei cognitionem in animis nostris informare.

Audio quosdam eorum sic nugari, ut dicant imaginem Dei referri ad imperium, quod traditum A 4r| est homini in beluas, quod homo ea in parte simile aliquid cum Deo habeat, cuius imperium est in omnia. In quem lapsum Chrysostomus quoque incidit, dum nimia contentione provehitur contra insanos anthropomorphitas. Sed scriptura non patitur sic se eludi. Nam Moses, ne quis in hominis carne hanc imaginem constitueret, prius e limo terrae corpus formatum narrat, sed nullam imaginem Dei referens. Deinde ait inditum luteo corpori vitae spiraculum, ut tum demum eluceret in homine Dei imago, cum omnibus suis partibus constaret.

Quid igitur? Dixerit aliquis, an spiraculum illud vitae imaginem esse Dei putas? Non sane, quamquam id cum multis (nec fortasse improbe) dicere poteram. Quid enim, si contendam verbo Dei constitutum discrimen, quo istud vitae spiraculum a beluarum animis distinguatur? Unde enim habent ortum aliorum animalium animae? Producat (inquit Deus) terra animam viventem et caetera. Ita in terram resolvantur, quae de terra emerserunt. Anima vero hominis non de terra est, sed ex ore domini, hoc est ex virtute B 4v| secreta.

Sed hic, inquam, non haereo, ne pugnam mihi faciant. Sed unum tantum obtinere volo: Imaginem ipsam esse extra carnem. Alioqui non admodum praeclarum foret elogium hominis, quod ad imaginem Dei factus sit, quod tamen nobis tantopere scripturis commenA 4v|datur ac subinde repetitur. Quid enim opus erat, Deum deliberantem inducere et quasi in consilium mittere, si vulgare aliquid facturus erat? Nam reliqua omnia, ut essent, dixit et facta sunt. Cum ad hanc imaginem ventum est, velut singulare specimen editurus, sapientiam suam et virtutem advocat et secum cogitat, antequam manum admoveat operi. Hos ergo loquendi tropos, qui ἀνθροποπαθῶσ ad balbutiei nostrae modulos dominum ἀνεξερέυνητον nobis figurant, an de nihilo tam anxie Moses affectavit? Ac non potius imaginem Dei, quae in homine relucet, magnifice commendavit? Nec semel dixisse contentus, saepius repetit. Quicquid nugentur vel philosophi vel isti somniatores, habemus nihil esse, quod imaginem Dei ferat, nisi spiritum, ut Deus spiritus est.

Hic non est agendum coniecturis, ut inquiramus, quae sit huius imaginis similitudo ad suum archetypum, quando id facile ex Apostolo discere licet, qui – dum praecipit, ut induamus novum hominem, qui renovatur in agnitione secundum imaginem eius, qui creavit illum – liquido ostendit quae sit haec imaB 5r|go aut in quo consistat. Et alibi, dum scribit: Induite novum hominem, qui secundum deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis. Quae omnia cum uno verbo comprehendere volumus, dicimus hominem secundum spiritum factum esse participem sapientiae, iustitiae A 5r| et bonitatis Dei.

Hoc sequuti sunt duo sacri scriptores, quorum alter, cum hominem distribuat in duas partes, corpus de terra sumptum, et animam ad quam refert Dei imaginem, breviter complexus est, quod Moses longius prosecutus fuerat. Creavit, inquit, Deus hominem, et secundum imaginem suam fecit illum. Alter vero, cum exegetice vellet designare, quo pertineret Dei imago, vocavit hominem inexterminabilem, qui creatus esset ad imaginem Dei. Quorum scriptorum authoritate adversarios nostros non valde premerem, nisi eos ipsos nobis opponerent. Qui tamen utcumque aliquo loco nobis esse debent, si non ut canonici, certe ut veteres, ut pii, ut multorum suffragiis recepti. Verum eos omittamus, illam imaginem Dei in homine retineamus, quae nisi in spiritu sedem habere non potest.