PSYCHOPANNYCHIA

A A1vB A2rPraefatio Ioannis Calvini ad amicum quendam.

Cum mecum pridem nonnulli pii viri agerent, et subinde etiam instarent, ut publice aliquid ederem, ad eorum intemperiem compescendam, qui de animarum, vel dormitione, vel interitu, imperite simul ac tumultuose hodie disputant nullis tamen hactenus nec precibus, nec flagitationibus, cesseram. Adeo mihi ab omni contentionis genere abhorrebat animus. Et erat tum sane quod excusarem partim, quia sperabam fore, ut ineptum istud dogma statim, nullo subscriptore, evanesceret aut certe inter pauculos nugatores delitesceret partim, quod mihi minime expeditum erat, cum iis manum conserere, qui starent ab adversis partibusA A2r| quorum nec castra, nec tela, nec subterfugia, noveram. Nondum enim quicquam ad me perlatum erat, praeter murB A2v|mura et raucos strepitus. Vt sic congredi cum iis, qui in arenam nondum prodierant, nihil prorsus aliud videretur, quam aerem, clausis oculis, verberare. At de successu longe aliter accidit, quam speraveram. Siquidem blaterones illi tanta strenuitate in partes suas incubuerunt, ut aliquot iam hominum milia in eandem secum insaniam traxerint. Et ipsum etiam malum (ut video) incruduit. Quidam enim principio confuse garriebant, mortuorum animas dormire neque difiniebant, quid per somnum vellent intelligi. Emerserunt postea ψυχοκτόνι isti, qui prorsus eas iugulant, sed sine vulnere. Illorum quidem errorem non ferendumA A2v| horum vero insaniam graviter coercendam existimo. Vtrosque, nec ratione, nec iudicio niti. Verum id aliis persuadere, non ita facile est nisi vanitatem palam, et (quod dicitur) in os refellam quae non nisi in eorum scriptis deprehenditur. Dicuntur autem suas B A3r| nugas nescio quibus schedulis ventilare quas mihi necdum videre contigit. Tantum ab amico notulas quasdam accepi quibus perscripserat, quae, vel ex ore loquentium excipere illi cursim licuerat, vel undecunque colligere.

Altera igitur excusatio, quanquam ex dimidia parte sublata est, ob notulas ex altera tamen mihi nunc quoque superest. Verum cum illi susurris, et, qua maxime pollent, garrulitate, clanculum se insinuantes, non pauciores suo errore illaqueent, quamA A3r| si excusis libris publice cursitarent causam mihi habere non videor, quin veritatis proditor dicar, si in tanta necessitate taceam ac dissimulem. Certe quando permagnum operae meae usum imperitioribus et minus exercitatis fore confido, nonnullum etiam et mediocriter eruditis, qui hoc argumentum levius attigerint, non dubitabo apud bonos omnes deponere fidei meae rationem non illam quidem fortassis satis instructam, B A3v| omnibus, et machinis, quibus impetum in hostem faciat, et praesidiis, quibus arceat sed non penitus exarmatam. Quod si per eorum importunitatem licuisset, qui haec somnia in vulgus spargunt, libens abstinuissem me ab hoc genere certaminis quod non tantum fructus refert, quantum insumit operae.A A3v| Cum praesertim hac in parte valere existimarem apostoli exhortationem, si quando usui foret, ut ad sobrietatem sapiamus. Et quanquam isti, quam optamus sobrietatem, nobis non permittunt modice tamen, aut etiam intra modum disseram.

Atque utinam inventa esset alia ratio, quae malum hoc plus nimio pullulascens mature recideret ne, velut cancer, magis ac magis indies serpat. Neque tamen nunc primum nascitur. Siquidem legimus Arabicos fuisse quosdam huius dogmatis authores qui iactarent animam cum corpore una emori, in die iudicii utrunque resurgere. Et aliquanto post B A4r| tempore, Ioannem episcopum Romanum, quem schola Parisiensi ad palinodiam adegerit. Verum seculis aliquotA A4r| sopitum, nuper per aliquot ex anabaptistarum fece excitatum, scintillas emisit. Hae vero longe lateque pervagatae, iustas faces accenderunt quae utinam pluvia illa voluntaria, quam dominus haereditati suae segregavit, primo quoque die extinguantur.

Agam autem citra ullius odium, citra privatam cuiusquam contumeliam, denique citra conviciandi procacitatem, ut iure nullus queri debeat, se laesum, aut leviter etiam offensum esse. Quanquam spectare hodie aliquos licet, insana carpendi, mordendi, suggilandi, libidine aestuantes, quos si summo digito attingas, flebiliter deplorant scindi unitatem ecclesiae, violari charitatem. His responsum sit, primum, nullamA A4v| nos agnoscere unitatem, nisi in Christo nullam charitatem, nisi cuius ipse sit vinculum. Esse ergo hoc B A4v| caput conservandae charitatis, ut fides nobis sancta atque integra maneat. Deinde, nulla charitatis offensione hanc disputationem transigi posse modo tales aures afferant, qualem ego linguam afferre statui.

Tibi autem, ornatissime vir, hanc lucubratiunculam nuncupare, cum multis nominibus visum est, tum hoc praesertim uno quod inter isto vanarum opinionum tumultus, quibus spiritus vertiginis ecclesiae quietem exagitant, firmum te ac integrum summa prudentia ac moderatione consistere perspicio.

Aureliae.

M.D.XXXIIII.