PSYCHOPANNYCHIA

QUAE CONDITIO ET VITA ANI-
marum post hanc vitam

IN HAC DISPUTAtione expolienda, ut non multum a me studii ponetur, ita dabitur opera quo sensum meum quam simplicissima perspicuitate explicatum habeant lectores. Et sane quacunque de re instituatur disputatio, cum ubique plurimum refert rem ipsam quae agitatur, et scriptori probe perspectam esse et lectori perspicue definitam, ne aut ille suos fines transiliat ac longius oratione evagetur, aut hic in ipso disputationis campo sine certa via aberret, tum id vero praesertim in omni controversia diligenter observandum, quando hic non docendi solum habenda cura, sed cum adversario negocium est, qui certe (ut fere sunt hominum ingenia) nec vinci se unquam patietur nisi invitus, nec victum se fatebitur quamdiu cavillando, restitando, tergiversando ludere ac delitias facere poterit. Haec autem optima premendi stringendique adversarii ne qua elabatur ratio est, si controversiae caput ita designate dilucideque explices ac in medium proponas, ut quasi in rem praesenB 1v|tem manu consertum vocare possis.

De hominis ergo anima nobis certamen est, quam alii fatentur quidem esse aliquid, sed a morte ad iudicii usque diem, quo e somno suo experge fiet, sine memoria, A 1v| sine intelligentia, sine sensu dormire putant. Alii nihil minus quam substantiam esse concedunt, sed vim duntaxat vitae esse aiunt, quae ex spiritu arteriae aut pulmonum agitatione ducitur. Et quia sine corpore subiecto subsistere nequit, ideo una cum corpore interire et evanescere fingunt, donec totus homo suscitetur.

Nos vero et substantiam esse ipsam contendimus, et vere post corporis interitum vivere sensu videlicet et intelligentia praeditam, ac utrumque evidentibus scripturae testimoniis nos probaturos recipimus. Valeat hic quicquid est humanae prudentiae, quae multa quidem de anima cogitat, nihil tamen certum percipit. Valeant philosophi, quibus cum in omnibus pene rebus solemne sit, nec finem nec modum facere dissensionibus. Hic ita inter se rixantur, ut vix duos testes habiturus sis, in quacunque tandem opinione acquiescas. De animae facultatibus praeclare aliquot locis Plato, argutisssime autem omnium Aristoteles disseruit . Verum quid sit anima et unde sit, frustra ab iis et universa omnino sapientum natione quaeras, quanquam multo certe et prudentius et sincerius senserunt quam isti nostri, qui se Christi disciB 2r|pulos esse gloriantur.